

Esdrae Liber Primus*
Caput 8: Versus 35
Sed et qui venerant.[ID.]Magna devotio et religio ostenditur, cum pervenientes ad templum primo omnium holocausta offerunt, non tantum pro seipsis, sed etiam pro omni Israel, id est, pro eis qui jam domum reversi fuerant, et pro eis qui adhuc exsulabant.Mystice autem illi veraciter et perfecte captivitatem diaboli, qua peccando tenebantur, poenitendo evaserunt, qui se fixa intentione divino servitio subdunt, qui totos se ab infimis abstractos, flamma coelestis desiderii accendunt. Hoc est enim holocausta, id est, tota incensa sacrificia Domino offerre, nihil nisi ejus voluntatem in omnibus cogitare vel facere.Obtulerunt holocaustomata Deo,etc. Non tantum pro se. Perfectae mentis indicium est, cum quis pro omni Israel immolat, id est, pro generali fidelium sospitate, quasi unitatis et fraternitatis memor supernae pietati supplicat.